fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod
immolatum est quartadecima die mensis primi
et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est
eos ut ministrarent in domo Domini
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel
sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario
templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel
nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate
Domino Deo vestro et populo eius Israhel
et praeparate vos per domos et cognationes vestras in
divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et
descripsit Salomon filius eius
ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut
possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi
facere praeparate
dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus
in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui
pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis
universa substantia
duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam
populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias
et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad
faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves
trecentos
Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius
necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum
dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia
pecorum et boves quingentos
praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in
officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium
et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua
sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum
et separaverunt ea ut darent per domos et familias
singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro
Mosi de bubus quoque fecere similiter
et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum
est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et
ollis et festinato distribuerunt universae plebi
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in
oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes
fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis
Aaron paraverunt novissimis
porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta
praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis
ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto
quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum
Levitae paraverunt eis cibos
omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa
ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini
iuxta praeceptum regis Iosiae
feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase
in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus
non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis
prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit
phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et
Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem
octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est
postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex
Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit
in occursum eius Iosias
at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est
rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno
domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum
Deum facere qui mecum est ne interficiat te
noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum
nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut
dimicaret in campo Mageddo
ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite
me de proelio quia oppido vulneratus sum
qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui
sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem
mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et
universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum
Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices
usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et
quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in
Lamentationibus
reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae
lege praecepta sunt Domini
opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in
libro regum Israhel et Iuda